CONGREGATION FOR DIVINE WORSHIP AND THE DISCIPLINE OF THE SACRAMENTS. GENERAL INDICATIONS. Institutio Generalis Missale Romanum. “I believe in One God” in Apostles Creed in Missale Romanum ? Where can I find the Missale Romanum Editio Typica Tertia on the net?. This Chapel Edition of Missale Romanum, Editio iuxta typicam tertiam it to be in accordance with the Editio typica tertia, the Emendata, and their.

Author: Zolozil Vorr
Country: Montserrat
Language: English (Spanish)
Genre: Health and Food
Published (Last): 11 December 2010
Pages: 443
PDF File Size: 7.17 Mb
ePub File Size: 16.19 Mb
ISBN: 973-4-60720-427-6
Downloads: 27318
Price: Free* [*Free Regsitration Required]
Uploader: Mot

Institutio Generalis Missalis Romani 3rd edition. It has been promulgated by the Holy See with the 3rd editio typica of the Missale Romanum in Marchand is now in effect. De Celebrationis Eucharisticae Momento et Dignitate Celebratio Missae, ut actio Christi et populi Dei hierarchice ordinati, centrum est totius vitae christianae pro Ecclesia tum universa tum locali, ac pro singulis fidelibus.

Maxime proinde interest ut celebratio Missae seu Cenae dominicae ita ordinetur, ut sacri ministri atque 0202, illam pro sua condicione participantes, eos fructus plenius exinde capiant, 26 ad quos obtinendos Christus Dominus sacrificium eucharisticum sui Corporis et sui Sanguinis instituit illudque, velut memoriale passionis romanym resurrectionis suae, Ecclesiae dilectae sponsae concredidit. Quod apte fiet si, attentis natura aliisque adiunctis uniuscuiusque coetus liturgici, universa celebratio ita disponatur, ut consciam illam, actuosam atque plenam participationem fidelium inducat, corporis nempe et animi, fide, spe et caritate ferventem, quae ab Ecclesia exoptatur et ab ipsa celebrationis natura postulatur, misasle ad quam populus christianus vi baptismatis ius habet et officium.

Quamvis fidelium praesentia et actuosa participatio, quae ecclesialem celebrationis naturam apertius manifestant, 29 aliquando non possint haberi, eucharistica celebratio sua efficacia et dignitate semper est praedita, quippe quae sit actus Christi et Ecclesiae, in quo sacerdos munus suum praecipuum adimplet et semper agit pro salute populi. Ipsi ergo commendatur ut sacrificium eucharisticum etiam cotidie, pro posse, celebret.

Cum autem Eucharistiae celebratio, sicut et universa Liturgia, fiat per signa sensibilia, quibus fides alitur, roboratur et exprimitur, 31 maxime curandum est eas formas et elementa ab Ecclesia proposita seligi et ordinari, quae, attentis personarum et locorum adiunctis, actuosam et plenam participationem intensius foveant et fidelium utilitati spirituali aptius respondeant.

Haec itaque Institutio eo spectat ut tum lineamenta generalia praebeat, quibus Eucharistiae celebratio apte ordinetur, tum regulas exponat, quibus singulae celebrationis formae disponantur.

Summi autem momenti est Eucharistiae celebratio in Ecclesia particulari. Episcopus enim dioecesanus, primus mysteriorum Dei dispensator in Ecclesia particulari sibi commissa, roamnum est, promotor et custos totius vitae liturgicae. Quare huiusmodi Missarum sollemnia exemplo esse debent universae dioecesi. Eius ergo est animum intendere ut presbyteri, diaconi et christifideles laici, genuinum sensum rituum et textuum liturgicorum penitius semper comprehendant missale ita ad actuosam et fructuosam Eucharistiae celebrationem ducantur.

Eundem in ,issale invigilet ut ipsarum celebrationum dignitas augeatur, ad quam promovendam loci sacri, musicae et artis pulchritudo quamplurimum conferat. Quo insuper celebratio praescriptis et spiritui sacrae Liturgiae plenius respondeat, eiusque efficacitas pastoralis augeatur, in hac Institutione generali et in Ordine Missae, aliquae accommodationes et aptationes exponuntur.

Hae aptationes, ut plurimum, in electione consistunt quorundam rituum aut textuum, id est cantuum, lectionum, orationum, monitionum et gestuum, qui sint necessitatibus, praeparationi et ingenio participantium magis respondentes, quique sacerdoti celebranti committuntur.

Attamen meminerit sacerdos se servitorem esse sacrae Liturgiae, sibique quidquam proprio marte in Missae celebratione addere, demere vel aut mutare non licere.

INSTITUTIO GENERALIS MISSALIS ROMANI

Insuper in Missali suo loco aptationes quaedam innuuntur quae, iuxta Constitutionem de sacra Liturgia, respective competunt aut Episcopo dioecesano aut Conferentiae Episcoporum 35 cf. Quod autem ad varietates et adaptationes profundiores attinet, quae ad traditiones et ingenium populorum et regionum attendant, ad mentem art.

De Generali Structura Missae In Missa seu Cena dominica populus Dei in unum convocatur, sacerdote praeside personamque Christi gerente, ad memoriale Domini seu sacrificium eucharisticum celebrandum. In Missae enim celebratione, in qua sacrificium crucis perpetuatur, 38 Christus realiter praesens adest in ipso coetu in suo nomine congregato, in persona ministri, in verbo suo, et quidem substantialiter et continenter sub speciebus eucharisticis.

Missa duabus partibus quodammodo constat, liturgia nempe verbi et liturgia eucharistica, quae tam arcte inter se coniunguntur, ut unum actum cultus efficiant. Cum sacrae Scripturae in Ecclesia leguntur, Deus ipse ad populum suum loquitur et Christus, praesens in verbo suo, Evangelium annuntiat.

  DEPRESSURIZATION HYSYS PDF

All categories

Ideoque lectiones verbi Dei, quae elementum maximi momenti Liturgiae praebent, cum veneratione ab omnibus sunt audiendae. Quamvis autem verbum divinum in lectionibus sacrae Scripturae ad omnes homines cuiusque temporis dirigatur iisque intellegibile sit, eius tamen plenior intellegentia et efficacitas expositione viva, id est homilia, utpote parte actionis liturgicae, 42 fovetur. De orationibus aliisque partibus ad sacerdotem pertinentibus Inter ea quae sacerdoti tribuuntur, primum locum obtinet Prex eucharistica, quae culmen est totius celebrationis.

Accedunt deinde orationes, idest collecta, oratio super oblata et oratio post communionem.

Hae preces a sacerdote, qui coetui personam Christi gerens praeest, ad Deum diriguntur nomine totius plebis sanctae et omnium circumstantium. Item ad sacerdotem, munere praesidis coetus congregati fungentem, spectat proferre quasdam monitiones in ipso ritu praevisas.

Ubi a rubricis statuitur, celebranti licet eas aliquatenus aptare ut participantium rmoanum respondeant; curet tamen sacerdos ut sensum monitionis quae in libro liturgico proponitur ipse semper servet eamque paucis verbis exprimat.

Sacerdoti praesidi etiam spectat verbum Dei nuntiare, necnon benedictionem finalem impertire. Ipsi insuper licet, brevissimis verbis, introducere fideles in Missam diei, post salutationem initialem et ante ritum paenitentialem; in liturgiam verbi, ante lectiones; in Precem eucharisticam, ante Praefationem, numquam vero intra Precem ipsam; necnon universam actionem sacram, ante dimissionem, concludere. Sacerdos vero, tamquam praeses, nomine Ecclesiae et congregatae communitatis preces effundit, aliquando autem nomine dumtaxat suo, ut ministerium suum maiore cum animi attentione et pietate adimpleat.

Huiusmodi preces, quae ante lectionem Evangelii, in praeparatione donorum, necnon ante et post sacerdotis communionem proponuntur, secreto dicuntur. De aliis formulis in celebratione occurrentibus Acclamationes et responsiones fidelium salutationibus sacerdotis et orationibus illum participationis actuosae gradum constituunt, qui in omni Missae forma a fidelibus congregatis praestandus est, ut actio totius communitatis clare exprimatur et foveatur. Aliae partes, ad actuosam fidelium participationem manifestandam et fovendam valde utiles, quae universo coetui convocato tribuuntur, sunt praesertim actus paenitentialis, professio fidei, oratio universalis et oratio dominica.

Demum ex aliis formulis: De modis proferendi varios textus In textibus clara et elata voce proferendis sive a sacerdote vel diacono sive a lectore sive ab omnibus, vox respondeat generi ipsius textus, prouti hic est lectio, oratio, admonitio, acclamatio, cantus; necnon formae celebrationis et sollemnitati coetus.

Ratio insuper habeatur indolis diversarum linguarum et ingenii populorum. De momento cantus Ab Apostolo monentur christifideles qui in unum conveniunt exspectantes adventum Domini sui, ut una simul cantent psalmis, hymnis et canticis spiritualibus cf. Cantus enim est signum exsultationis cordis cf. Magni ergo fiat usus cantus in Missae celebratione, attentis ingenio populorum et facultatibus cuiuslibet coetus liturgici.

Quamvis non semper necessarium sit, v. In seligendis tamen partibus quae revera canantur, eae praeferendae sunt quae maioris sunt momenti, et praesertim, quae a sacerdote vel a diacono aut lectore, populo respondente, canendae sunt, aut a sacerdote et populo simul proferendae.

Principem locum obtineat, ceteris paribus, cantus gregorianus, utpote Liturgiae romanae proprius. Alia genera musicae sacrae, praesertim vero polyphonia, minime excluduntur, dummodo spiritui actionis liturgicae respondeant et participationem omnium fidelium foveant.

Gestus et corporis habitus tum sacerdotis, diaconi, et ministrorum, tum populi eo contendere debent ut tota celebratio decore nobilique simplicitate fulgeat, diversarum eius partium vera plenaque significatio percipiatur et omnium participatio foveatur. Communis corporis habitus, ab omnibus participantibus servandus, signum est unitatis membrorum communitatis christianae ad sacram Liturgiam congregatorum: Sedeant autem dum proferuntur lectiones ante Evangelium et psalmus responsorius; ad homiliam et dum fit praeparatio donorum ad offertorium; atque, pro opportunitate, dum sacrum silentium post Communionem servatur.

Genuflectant vero, nisi valetudinis causa, vel ob angustiam loci vel frequentiorem numerum adstantium aliasve rationabiles causas impediantur, ad consecrationem. Hi vero qui non genuflectunt ad consecrationem, inclinationem profundam peragant dum sacerdos genuflectit post consecrationem.

Est tamen Conferentiae Episcoporum, gestus et corporis habitus in Ordine Missae descriptos ingenio et rationabilibus populorum traditionibus ad normam iuris aptare. Ubi mos est, populum ab acclamatione Sanctus expleta usque ad finem Precis eucharisticae genuflexum manere, hic laudabiliter retinetur. Ad uniformitatem in gestibus et corporis habitibus in una eadem celebratione obtinendam, fideles monitionibus obtemperent, quas diaconus, vel minister laicus, vel sacerdos durante celebratione proferunt, iuxta ea quae in libris liturgicis statuuntur.

In gestibus numerantur etiam actiones et processiones, quibus sacerdos cum diacono, et ministris, ad altare adit; diaconus ante Evangelii proclamationem Evangeliarium seu Librum evangeliorum ad ambonem defert; fideles dona afferunt et ad Communionem accedunt.

Convenit ut huiusmodi actiones et processiones decore peragantur, dum cantus ipsis proprii fiunt, iuxta normas pro singulis statutas. Sacrum quoque silentium, tamquam pars celebrationis, suo tempore est servandum.

  CRIANZA DE CUYES EN JAULAS PDF

In actu enim paenitentiali et post invitationem ad orandum singuli ad seipsos convertuntur; lectione autem vel homilia peracta, ea quae audierunt breviter meditantur; post Communionem vero in corde suo Deum laudant et orant. Iam ante ipsam celebrationem silentium laudabiliter servatur in ecclesia, in sacristia et in locis ipsis propinquioribus, ut omnes se ad sacra peragenda devote et rite disponantur.

Finis eorum est, ut fideles in unum convenientes communionem constituant et recte ad verbum Dei audiendum digneque Eucharistiam celebrandam sese disponant.

In quibusdam celebrationibus, quae cum Missa ad normam librorum liturgicorum conectuntur, ritus initiales omittuntur aut modo peculiari peraguntur.

Populo congregato, dum ingreditur sacerdos cum diacono et ministris, cantus ad introitum incipitur. Finis huius cantus est celebrationem aperire, unionem congregatorum fovere, eorumque mentem in mysterium temporis liturgici vel festivitatis introducere atque processionem sacerdotis ministrorumque comitari. Peragitur autem a schola et populo alternatim, vel simili modo a cantore et populo, vel totus a populo vel a schola sola.

Adhiberi potest sive antiphona cum suo psalmo in Graduali Romano vel in Graduali simplici exstans, sive alius cantus, actioni sacrae, diei vel temporis indoli congruus, cuius textus a Conferentia Episcoporum sit approbatus. Salutatio altaris et populi congregati Cum ad presbyterium pervenerint, sacerdos, diaconi, et ministri altare salutant profunda inclinatione.

Latin Missal – Chant CafĂ©

Venerationis autem significandae causa, sacerdos et diaconus ipsum altare deinde osculantur; et sacerdos, pro opportunitate, crucem et altare incensat. Expleto cantu ad introitum, sacerdos, stans ad sedem, una cum universo coetu signat se signo crucis; deinde communitati congregatae praesentiam Domini per salutationem significat. Qua salutatione et populi responsione manifestatur Ecclesiae congregatae mysterium.

Salutatione populi facta, sacerdos, vel diaconus, vel alius minister potest brevissimis verbis introducere fideles in Missam diei. Postea sacerdos invitat ad actum paenitentialem, qui, post brevem pausam silentii, a tota communitate formula confessionis generalis perficitur, et sacerdotis absolutione concluditur, quae tamen efficacia sacramenti paenitentiae caret.

Die dominica, praesertim tempore paschali, loco consueti actus paenitentialis, quandoque fieri potest benedictio et aspersio aquae in memoriam baptismi. Cum sit cantus quo fideles Dominum acclamant eiusque misericordiam implorant, peragitur de more ab omnibus, partem nempe in eo habentibus populo atque schola vel cantore.

Acclamatio quaeque de more bis repetitur, maiore tamen numero non excluso, ratione ingenii diversarum linguarum necnon musicae artis vel rerum adiunctorum. Gloria in excelsis Huius hymni textus cum alio commutari nequit. Inchoatur a sacerdote vel, pro opportunitate, a cantore, aut a schola, cantatur autem vel ab omnibus simul, vel a populo alternatim cum schola, vel ab ipsa schola.

Si non cantatur, recitandum est ab omnibus simul aut a duobus choris sibi invicem respondentibus. Cantatur autem vel dicitur diebus dominicis extra tempus Adventus et Quadragesimae, necnon in sollemnitatibus et festis, et in peculiaribus celebrationibus sollemnioribus. Deinde sacerdos populum ad orandum invitat; et omnes una cum sacerdote parumper silent, ut conscii fiant se in conspectu Dei stare, et vota sua in animo possint nuncupare.

Ex antiqua traditione Ecclesiae, oratio de more ad Deum Patrem, per Christum in Spiritu Sancto, dirigitur 58 et conclusione trinitaria, idest longiore concluditur, hoc modo: Populus, precationi se coniungens, acclamatione Amen suam facit orationem. In Missa semper unica dicitur collecta. B Liturgia verbi Partem praecipuam liturgiae verbi constituunt lectiones e sacra Scriptura desumptae cum cantibus inter eas occurrentibus; homilia autem, professio fidei et oratio universalis seu oratio fidelium illam evolvunt et concludunt.

Nam in lectionibus, quas homilia exponit, Deus populum suum alloquitur, 59 mysterium redemptionis et salutis patefacit, atque nutrimentum spirituale offert; et ipse Christus per verbum suum in medio fidelium praesens adest. Liturgia verbi ita celebranda est ut faveat meditationi, ideo plane vitanda est omnis forma festinationis quae recollectionem impediat. In ea conveniunt etiam brevia momenta silentii, coetui congregato accommodata, quibus, Spiritu Sancto fovente, Dei Verbum corde percipiatur, ac responsio per orationem praeparetur.

Quae momenta silentii opportune servari possunt post primam et secundam lectionem, peracta denique homilia. In lectionibus mensa verbi Dei paratur fidelibus et thesauri biblici eis aperiuntur. In celebratione Missae cum populo, lectiones semper ex ambone proferuntur. Romanim lectiones proferendi ex traditione non est praesidentiale sed ministeriale.